monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 28
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXVII. De mendacio. <<<     >>> XXIX. De sectanda hospitalitate.

CAPUT XXVIII. De curiositate. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Multi scienter, multi nescienter in curiositatis labuntur vitium: cui dum quis inservit, semetipsum flebiliter negligit. Nostra quippe quae mala gessimus, sunt deflenda, non aliorum errata (quae nec emendare nolumus, nec possumus) curiose inquirenda, morsuque detractionis carpenda. Sunt itaque quorumdam pia facta, quae nobis diligenter sunt scrutanda, et ad exemplum bonae actionis sumenda.
2 Sunt item quorumdam quaedam facta, quae nobis nescientibus nihil periculi, scientibus nihil momenti afferunt: sed dum curiose in his scrutandis dies insumimus, procul dubio delinquimus; quo vitio multi canonicorum et monachorum suum negligentes propositum, laborant. Nam et sunt plerique laici, qui in huiuscemodi curiositate pene a mane usque ad vesperam delectabiliter versantur, et se delinquere, aut non intelligunt, aut intelligere recusant .
3 hi necesse est ut perpendant factum Dinae filiae Iacob, quae dum curiositate ducta egreditur, ut mulieres extraneae regionis videat, a Sichem filio Emmor adamatur, et rapitur, et vi oppressa violatur, eiusque detestabili sociatur. «Dina quippe, ut beatus Gregorius in libro Pastorali scribit (Part. III, cap. 30), ut mulieres videat extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ambitum, atque extra ordinem proprium vagatur. Quam Sichem Princeps terrae opprimit; quia videlicet inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit.
4 Plura siquidem et alia exstant cec184.94 v divinarum scripturarum documenta, quae vitium curiositatis vitandum esse demonstrant, e quibus quaedam breviter subnectuntur. Ait enim Iesus filius Sirach: In supervacuis rebus noli scrutari, ne multiplicentur. Non est tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis. De re autem quae te non molestat, ne certes (Ibid. XI, 9). In libro autem Eccl. Sed et cunctis, inquit, sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi: scit enim tua conscientia quia crebro maledixisti aliis. Et Prosper: «Tandiu enim quis peccata sua, quae nosse et deflere debet, ignorat, quandiu curiose aliena considerat. Quod si mores suos ad seipsum reversus aspiciat, non requirat quid in aliis specialiter reprehendat, sed in seipso quod lugeat. Proinde fratrum nostrorum vitia non facile debemus accusare, sed gemere: ut invicem onera nostra portantes, legem Christi possimus implere.» Gregorius in expositione Evangelii: «Alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa, rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque iugis boum, nisi quinque sensus corporis accipimus? qui recte quoque iuga vocati sunt; quia in utroque sexu geminantur: qui videlicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima, ea quae extra sunt, tangunt, recte per eos curiositas designatur, quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Grave namque curiositacec184.95 rtis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat. Et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fit ignarus sui. Propter hoc namque de eisdem quinque iugis boum dicitur; eo probare illa, rogo te habe me excusatum. Ipsa enim excusantis verba a vitii sui significatione non discrepant, dum dicitur, eo probare illa; quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet.» Habes et in libello qui dicitur Synonyma : «Quod ad te quoque non pertinet, noli quaerere: quod inter se loquuntur homines, cognoscere nunquam desideres. Noli quaerere quod quisque dicat, vel faciat: evita curiositatem: omitte curam quae ad causam tuam non pertinet. Curiositas periculosa praesumptio est. Multi aliorum vitia discernunt, sua non aspiciunt.»
5 Patet igitur quod curiositatis vitium omnibus Christianis summopere sit cavendum. Quia ergo de singulis temporibus, quae loqui et agere debuimus, fructum bonae operationis Dominus a nobis est exacturus, oportet ut unusquisque fidelis ab huiuscemodi curiositatibus et supervacuis rebus scrutandis, prorsus se alienum efficiat.



Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXVII. De mendacio. <<<     >>> XXIX. De sectanda hospitalitate.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik